BRITANNICUS Oceanus

BRITANNICUS Oceanus
BRITANNICUS Oceanus
Gallis le Manche, extenditur a promontorio Gobae, in Britannia minore et Bolerio, seu Antivestaeo, in Angliam ad Fretum Gallicum, le Pas de Calats.
Dictus ab insul. Britannia, quam inter et Galliam Belgicam Lugdunensemque funditur, ac a Plimo inter ostia Rheni et os Sequanae ponitur. Melae ulterius ostiô Sequanae promovet, usque ad Osismios, l. 3. c. 6. Sonam in Bretannco mari Osismicis adversam littoribus esse scribens: quae insula, vulgo l'Isse de Sain, in ultima Britannia minore longe ultra Sequanae ostium posita, eminus Ligerts ostium prospicit. Ionas quoque de vita Columb. tradit, ad Nivernense opprdum venisse Columbanum, ut Ligeris scapha reciperetur, Britannicoque sinui redderetur. Ex quibus apparet, Oceanum hunc prope ad os Ligeris usque pertinuisse. Recentioribus Mare Anglicum dicitur, a Britannia Insul. dicta Angliâ, postquam maxima ex parte Angli eam occupâssent. Gallis Canalis, item idque saepius Manica la Manche vocitatur a figura: Est enim Oceanus Britannicus inter Gallias et Britanniam insul. Manicae modô longus, rectus et angustus: Respicitque hinc Britanniam insul. seu Angliam, inde Hollandiam, Zeelandiam, Flandriam, Picardiam, NOrtmanniam, ac Brittanniam minorem aut Cismarinam alluit. Ad eum siti sunt veterum Gallorum populi Batavi, Menapii, Morini, apud quos fretum Gallicum seu Morinorum dicitur: Ambiani, Caleti, et trans Sequanam Lexovii, Baiocasses, Constantienses, Abrincatui, Dolenses, Aletenses, ac Osismii. Partes eius Fretum Gallicum seu Morinûm, et mare Rotomagense, quô Sequana Rotomagum, Butilam la Boville, Gemeticum, Caldebeccum, Guellebotum Quillebeuf, Tancredi villam Tancarville, Rupemque Riselae Roque-de-Rille praeterlapsus, recipitur; Eiusdem portio, inter ostia Sequanae et Ligeris, Armoricus Oceanus dicta est, Ausonii aetate: cuius Ep. 13. hic versus est:
Sunt et Aremorici qui laudent ostrea Ponti.
In eum influunt Rhenus, Mosa, Scaldis, Agnio Quantia, Alreia, Sumina, Aucum, Eara, Deppa, Sequana, Diva, Olina, Viria, Seva et Senuna, Arduus, Rintius Rance, aliaque flumina: Ibi quoque insulae Walacria Walcheren, Vectis Wight 20. mill. pass. patens, Caesarea Gersey et Sarmia aut Sarma Garnsey, Ebodia Alderney, Arme, et cautes eminentes verius, quam insulae, Cascatae vel Cacatae numero circiter 12. vulgo Casquetes aut Quasquetes dictae. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Gallicus Oceanus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • OCEANUS Britannicus — vulgo le Manche, Gallis, The British sea, Anglis, het Canael, Belgis, est inter fretum Gallicum et Gobaeum promontorium, seu inter Galliam et ANgliam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCEANUS Peruvianus — vulgô mer du Perou, iuxta Peruviam regionem AMericae meridionalis.. Pars est maris Austrini seu Pacifici. Rubrum mare, Vide Oceanus Arabicus, vulgo mer d Arabie. Scythicus, pars Septentrionalis inter Hyperboreum et Sericum, mer de Tartarie, seu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLICUS Oceanus — a Rheno ad Pyrenaeum usque promittitur; Gallis mer du Ponant, i. e. mare Occiduum: Plin. l. 4. c. 19. Oceanus Scptentrionalis: Claudio Ptol. Oceanus Germanicus: quibusdam Oceanus Barbaricus. Inter ostia Rheni, et os Sequanae Oceanus est… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Mar Cantábrico — Mapa del mar Cantábrico Ubicación geográfica Contin …   Wikipedia Español

  • English Channel — For the racehorse, see English Channel (horse). Satellite view of the English Channel The English Channel (French: la Manche, Breton: Mor Breizh, Cornish: Mor Bretannek), often referred to simply as the Chann …   Wikipedia

  • Океан — У этого термина существуют и другие значения, см. Океан (значения). Варианты деления на океаны Океан (др. греч …   Википедия

  • Römisches Reich — Die Buchstaben und Zahlen zwischen den Linien | E4 | bezeichnen die Quadrate der Karte. Orte. AbellaE4 AbellinumEF4 AccaeF3 AceruntiaFG4 Ad FinesB1 Ad NovasNebenk. AgrigentumD7 Alba FucensD2 AlbalongaC3 AletriumD3 AllifaeE3 AlsiumBC3 AmiternumD2… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • List of Roman cognomina — NOTOC This is a list of Roman cognomina.AAbercius, Abito, Acacius, Acaunus, Achaicus, Acilianus, Adauctus, Adepphius, Adjutor, Adranos, Adventus, Aeacus, Aebutus, Aemilianus, Aetius, Afer, Agaptus, Agatopus, Agelastus, Agorix, Agricola, Agrippa,… …   Wikipedia

  • Bauernrepublik Dithmarschen — Friedrichskoog/Trischendamm Dithmarschen ist eine Region und ein Landkreis in Schleswig Holstein zwischen Nordsee, Eider, Elbe und Nord Ostsee Kanal, dessen Grenzen seit dem Mittelalter bestehen. Dithmarschen wird traditionell als eine freie… …   Deutsch Wikipedia

  • Classis Britannica — Die Classis Britannica (britische Provinzflotte) war eine in Gesoriacum (Boulogne sur Mer) stationierte Abteilung der römischen Flotte, die vor allem den Verkehr auf dem Ärmelkanal und dem schiffbaren Teil der Themse (Tamesis) kontrollieren… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”